- LANCIA
- LANCIAProl. Flor. l. 4. c. 12. Lance Antonino, postea in Conciliis Viseum, Viseo, teste iacobo Vasconcello, urbs Lusitaniae Episcopal. sub Archiep. Bracarensi, media fere inter Guardensem urbem et Portum, ad 14. leucas dissita. Hic Viriatus Romanos vicit, et Roderici postremi Gothorum Regis sepulchrum visitur, teste Marianâ, qui Lanciam Ovetum interpretatur, ignoraus geminam illam esse, unam in Lusitania, alteram in Asturibus. Lancia item et Albianus insulae sunt Callaicorum. vulgo Isole di Baiona, teste Marianâ, Ferrar. Baudr. Lancia, duplex est; una dicta Lancia oppidana Vertonum, quae creditur fuisse ubi nunc castrum Penna di Francia, s. Rupes Franciae, locus celebris, propter devotionem erga B. Virginem, in regno Legionensi, intra montes. Lancia altera, quae et Transcudana, in Lusitania creditur fuisse, obi nunc urbs Guarda, in Portugallia, quae crevit ex Igaeditae ruinis, et ideo quibusdam Igadita nova dicitur. Viseum autem urbs est, ubi alias Verrovium opp. testibus Sans. et Brietio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.